

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 24: Versus 11
Et non crediderunt.Quod discipuli tarde credunt, non tam illorum infirmitas quam nostra futura firmitas fuit, nam illis dubitantibus resurrectio multis argumentis monstratur, quae dum legentes agnoscimus, quid aliud quam de eorum dubitatione solidamur?